

Liber Ecclesiasticus*
Caput 3: Versus 2
Judicium patris.Dei,ex quo omnis paternitas in coelo et in terra.Quia ex ipsa sunt omnia. Qui diligit ea, quae fecit, et ut in eo maneant, quo facta sunt, cujus judicium, qui audierit, et praecepta ejus fecerit, salvus erit: cujus mandatum est, ut etiam patri temporali, et matri reverentia exhibeatur; unde:Honora patrem tuum[Deut. 5.], etc.; unde sequitur:Qui honorat patrem suum.Cui Deum honorem constituit, non debet a filiis inhonorari: quia Deus judicio suo exquiret qualiter praeceptum suum servetur.